Galbae
corpus diu neglectum et licentia tenebrarum plurimis ludibriis vexatum
dispensator Argius e prioribus servis humili sepultura in privatis eius hortis
contexit. caput per lixas calonesque suffixum laceratumque ante Patrobii
tumulum (libertus in Neronis punitus a Galba fuerat) postera demum die repertum
et cremato iam corpori admixtum est. hunc exitum habuit Servius Galba, tribus
et septuaginta annis quinque principes prospera fortuna emensus et alieno
imperio felicior quam suo. vetus in familia nobilitas, magnae opes: ipsi medium
ingenium, magis extra vitia quam cum virtutibus. famae nec incuriosus nec
venditator; pecuniae alienae non adpetens, suae parcus, publicae avarus;
amicorum libertorumque, ubi in bonos incidisset, sine reprehensione patiens, si
mali forent, usque ad culpam ignarus. sed claritas natalium et metus temporum
obtentui, ut, quod segnitia erat, sapientia vocaretur. dum vigebat aetas
militari laude apud Germanas floruit. pro consule Africam moderate, iam senior
citeriorem Hispaniam pari iustitia continuit, maior privato visus dum privatus
fuit, et omnium consensu capax imperii nisi imperasset.
|