Nunc
initia causasque motus Vitelliani expediam. caeso cum omnibus copiis Iulio
Vindice ferox praeda gloriaque exercitus, ut cui sine labore ac periculo
ditissimi belli victoria evenisset, expeditionem et aciem, praemia quam
stipendia malebat. diu infructuosam et asperam militiam toleraverant ingenio
loci caelique et severitate disciplinae, quam in pace inexorabilem discordiae
civium resolvunt, paratis utrimque corruptoribus et perfidia impunita. viri,
arma, equi ad usum et ad decus supererant. sed ante bellum centurias tantum
suas turmasque noverant; exercitus finibus provinciarum discernebantur: tum
adversus Vindicem contractae legiones, seque et Gallias expertae, quaerere
rursus arma novasque discordias; nec socios, ut olim, sed hostis et victos
vocabant. nec deerat pars Galliarum, quae Rhenum accolit, easdem partis secuta
ac tum acerrima instigatrix adversum Galbianos; hoc enim nomen fastidito
Vindice indiderant. igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulentia
civitatibus erat, infensi expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus
penatium hauserunt animo, super avaritiam et adrogantiam, praecipua validiorum
vitia, contumacia Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam
tributorum partem et publice donatos in ignominiam exercitus iactabant.
accessit callide vulgatum, temere creditum, decimari legiones et promptissimum
quemque centurionum dimitti. undique atroces nuntii, sinistra ex urbe fama;
infensa Lugdunensis colonia et pertinaci pro Nerone fide fecunda rumoribus; sed
plurima ad fingendum credendumque materies in ipsis castris, odio metu et, ubi
viris suas respexerant, securitate.
|