Sub ipsas superioris anni kalendas Decembris
Aulus Vitellius inferiorem Germaniam ingressus hiberna legionum cum cura
adierat: redditi plerisque ordines, remissa ignominia, adlevatae notae; plura
ambitione, quaedam iudicio, in quibus sordis et avaritiam Fontei Capitonis
adimendis adsignandisve militiae ordinibus integre mutaverat. nec consularis
legati mensura sed in maius omnia accipiebantur. et [ut] Vitellius apud severos
humilis, ita comitatem bonitatemque faventes vocabant, quod sine modo, sine
iudicio donaret sua, largiretur aliena; simul aviditate imperitandi ipsa vitia
pro virtutibus interpretabantur. multi in utroque exercitu sicut modesti
quietique ita mali et strenui. sed profusa cupidine et insigni temeritate
legati legionum Alienus Caecina et Fabius Valens; e quibus Valens infensus
Galbae, tamquam detectam a se Verginii cunctationem, oppressa Capitonis
consilia ingrate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum ostentans:
ipsum celebri ubique fama, nullam in Flacco Hordeonio moram; adfore Britanniam,
secutura Germanorum auxilia: male fidas provincias, precarium seni imperium et
brevi transiturum: panderet modo sinum et venienti Fortunae occurreret. merito
dubitasse Verginium equestri familia, ignoto patre, imparem si recepisset
imperium, tutum si recusasset: Vitellio tris patris consulatus, censuram,
collegium Caesaris et imponere iam pridem imperatoris dignationem et auferre
privati securitatem. quatiebatur his segne ingenium ut concupisceret magis quam
ut speraret.
|