Par inde exultatio disparibus causis
consecuta impetrato Tigellini exitio. Ofonius Tigellinus obscuris parentibus,
foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia
praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde
avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quaedam
ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor: unde non alium
pertinacius ad poenam flagitaverunt, diverso adfectu, quibus odium Neronis
inerat et quibus desiderium. apud Galbam Titi Vinii potentia defensus,
praetexentis servatam ab eo filiam. haud dubie servaverat, non clementia, quippe
tot interfectis, sed effugium in futurum, quia pessimus quisque diffidentia
praesentium mutationem pavens adversus publicum odium privatam gratiam
praeparat: unde nulla innocentiae cura sed vices impunitatis. eo infensior
populus, addita ad vetus Tigellini odium recenti Titi Vinii invidia, concurrere
ex tota urbe in Palatium ac fora et, ubi plurima vulgi licentia, in circum ac
theatra effusi seditiosis vocibus strepere, donec Tigellinus accepto apud
Sinuessanas aquas supremae necessitatis nuntio inter stupra concubinarum et
oscula et deformis moras sectis novacula faucibus infamem vitam foedavit etiam
exitu sero et inhonesto.
|