Conversis
ad civile bellum animis externa sine cura habebantur. eo audentius Rhoxolani,
Sarmatica gens, priore hieme caesis duabus cohortibus, magna spe Moesiam
inruperant, ad novem milia equitum, ex ferocia et successu praedae magis quam
pugnae intenta. igitur vagos et incuriosos tertia legio adiunctis auxiliis
repente invasit. apud Romanos omnia proelio apta: Sarmatae dispersi aut
cupidine praedae graves onere sarcinarum et lubrico itinerum adempta equorum
pernicitate velut vincti caedebantur. namque mirum dictu ut sit omnis
Sarmatarum virtus velut extra ipsos. nihil ad pedestrem pugnam tam ignavum: ubi
per turmas advenere vix ulla acies obstiterit. sed tum umido die et soluto gelu
neque conti neque gladii, quos praelongos utraque manu regunt, usui, lapsantibus
equis et catafractarum pondere. id principibus et nobilissimo cuique tegimen,
ferreis lamminis aut praeduro corio consertum, ut adversus ictus impenetrabile
ita impetu hostium provolutis inhabile ad resurgendum; simul altitudine et
mollitia nivis hauriebantur. Romanus miles facilis lorica et missili pilo aut
lanceis adsultans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam (neque enim
scuto defendi mos est) comminus fodiebat, donec pauci qui proelio superfuerant
paludibus abderentur. ibi saevitia hiemis aut vulnerum absumpti. postquam id
Romae compertum, M. Aponius Moesiam obtinens triumphali statua, Fulvus Aurelius
et Iulianus Tettius ac Numisius Lupus, legati legionum, consularibus ornamentis
donantur, laeto Othone et gloriam in se trahente, tamquam et ipse felix bello
et suis ducibus suisque exercitibus rem publicam auxisset.
|