Militum
impetus ne foribus quidem Palatii coercitus quo minus convivium inrumperent,
ostendi sibi Othonem expostulantes, vulnerato Iulio Martiale tribuno et
Vitellio Saturnino praefecto legionis, dum ruentibus obsistunt. undique arma et
minae, modo in centuriones tribunosque, modo in senatum universum, lymphatis
caeco pavore animis, et quia neminem unum destinare irae poterant, licentiam in
omnis poscentibus, donec Otho contra decus imperii toro insistens precibus et
lacrimis aegre cohibuit, redieruntque in castra inviti neque innocentes.
postera die velut capta urbe clausae domus, rarus per vias populus, maesta
plebs; deiecti in terram militum vultus ac plus tristitiae quam paenitentiae.
manipulatim adlocuti sunt Licinius Proculus et Plotius Firmus praefecti, ex suo
quisque ingenio mitius aut horridius. finis sermonis in eo ut quina milia
nummum singulis militibus numerarentur: tum Otho ingredi castra ausus. atque
illum tribuni centurionesque circumsistunt, abiectis militiae insignibus otium
et salutem flagitantes. sensit invidiam miles et compositus in obsequium
auctores seditionis ad supplicium ultro postulabat.
|