Otho,
quamquam turbidis rebus et diversis militum animis, cum optimus quisque
remedium praesentis licentiae posceret, vulgus et plures seditionibus et
ambitioso imperio laeti per turbas et raptus facilius ad civile bellum
impellerentur, simul reputans non posse principatum scelere quaesitum subita
modestia et prisca gravitate retineri, sed discrimine urbis et periculo senatus
anxius, postremo ita disseruit: «neque ut adfectus vestros in amorem mei
accenderem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohortarer (utraque enim
egregie supersunt), sed veni postulaturus a vobis temperamentum vestrae
fortitudinis et erga me modum caritatis. tumultus proximi initium non
cupiditate vel odio, quae multos exercitus in discordiam egere, ac ne
detrectatione quidem aut formidine periculorum: nimia pietas vestra acrius quam
considerate excitavit; nam saepe honestas rerum causas, ni iudicium adhibeas,
perniciosi exitus consequuntur. imus ad bellum. num omnis nuntios palam audiri,
omnia consilia cunctis praesentibus tractari ratio rerum aut occasionum
velocitas patitur? tam nescire quaedam milites quam scire oportet: ita se ducum
auctoritas, sic rigor disciplinae habet, ut multa etiam centuriones tribunosque
tantum iuberi expediat. si cur iubeantur quaerere singulis liceat, pereunte
obsequio etiam imperium intercidit. an et illic nocte intempesta rapientur
arma? unus alterve perditus ac temulentus (neque enim pluris consternatione
proxima insanisse crediderim) centurionis ac tribuni sanguine manus imbuet,
imperatoris sui tentorium inrumpet?»
|