Et oratio
ad perstringendos mulcendosque militum animos et severitatis modus (neque enim
in pluris quam in duos animadverti iusserat) grate accepta compositique ad
praesens qui coerceri non poterant. non tamen quies urbi redierat: strepitus
telorum et facies belli, [et] militibus ut nihil in commune turbantibus, ita
sparsis per domos occulto habitu, et maligna cura in omnis, quos nobilitas aut
opes aut aliqua insignis claritudo rumoribus obiecerat: Vitellianos quoque
milites venisse in urbem ad studia partium noscenda plerique credebant: unde
plena omnia suspicionum et vix secreta domuum sine formidine. sed plurimum
trepidationis in publico, ut quemque nuntium fama attulisset, animum vultumque
conversis, ne diffidere dubiis ac parum gaudere prosperis viderentur. coacto
vero in curiam senatu arduus rerum omnium modus, ne contumax silentium, ne
suspecta libertas; et privato Othoni nuper atque eadem dicenti nota adulatio.
igitur versare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et parricidam
Vitellium vocantes, providentissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera
probra iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu verborum
sibi ipsi obstrepentes.
|