Corsicam
ac Sardiniam ceterasque proximi maris insulas fama victricis classis in
partibus Othonis tenuit. sed Corsicam prope adflixit Decumi Pacarii
procuratoris temeritas, tanta
mole belli nihil in summam profutura, ipsi exitiosa. namque Othonis odio iuvare
Vitellium Corsorum viribus statuit, inani auxilio etiam si provenisset. vocatis
principibus insulae consilium aperit, et contra dicere ausos, Claudium Pyrrichum
trierarchum Liburnicarum ibi navium, Quintium Certum equitem Romanum, interfici
iubet: quorum morte exterriti qui aderant, simul ignara et alieni metus socia
imperitorum turba in verba Vitellii iuravere. sed ubi dilectum agere Pacarius
et inconditos homines fatigare militiae muneribus occepit, laborem insolitum
perosi infirmitatem suam reputabant: insulam esse quam incolerent, et longe
Germaniam virisque legionum; direptos vastatosque classe etiam quos cohortes
alaeque protegerent. et aversi repente animi, nec tamen aperta vi: aptum tempus
insidiis legere. digressis qui Pacarium frequentabant, nudus et auxilii inops
balineis interficitur; trucidati et comites. capita ut hostium ipsi
interfectores ad Othonem tulere; neque eos aut Otho praemio adfecit aut puniit
Vitellius, in multa conluvie rerum maioribus flagitiis permixtos.
|