Spurinna
comperto itinere hostium defensam Placentiam, quaeque acta et quid Caecina
pararet, Annium Gallum per litteras docet. Gallus legionem primam in auxilium
Placentiae ducebat, diffisus paucitati cohortium, ne longius obsidium et vim
Germanici exercitus parum tolerarent. ubi pulsum Caecinam pergere Cremonam
accepit, aegre coercitam legionem et pugnandi ardore usque ad seditionem
progressam Bedriaci sistit. inter Veronam Cremonamque situs est vicus, duabus
iam Romanis cladibus notus infaustusque. Isdem diebus a Martio Macro haud
procul Cremona
prospere pugnatum; namque promptus animi Martius transvectos navibus
gladiatores in adversam Padi ripam repente effudit. turbata ibi Vitellianorum
auxilia, et ceteris Cremonam fugientibus caesi qui restiterant: sed repressus
vincentium impetus ne novis subsidiis firmati hostes fortunam proelii mutarent.
suspectum id Othonianis fuit, omnia ducum facta prave aestimantibus. certatim,
ut quisque animo ignavus, procax ore, Annium Gallum et Suetonium Paulinum et Marium
Celsum--nam eos quoque Otho praefecerat--variis criminibus incessebant.
acerrima seditionum ac discordiae incitamenta, interfectores Galbae scelere et
metu vaecordes miscere cuncta, modo palam turbidis vocibus, modo occultis ad
Othonem litteris; qui humillimo cuique credulus, bonos metuens trepidabat,
rebus prosperis incertus et inter adversa melior. igitur Titianum fratrem
accitum bello
praeposuit.
|