Tunc
Suetonius Paulinus dignum fama sua ratus, qua nemo illa tempestate militaris
rei callidior habebatur, de toto genere belli censere, festinationem hostibus,
moram ipsis utilem disseruit: exercitum Vitellii universum advenisse, nec
multum virium a tergo, quoniam Galliae tumeant et deserere Rheni ripam
inrupturis tam infestis nationibus non conducat; Britannicum militem hoste et
mari distineri: Hispanias armis non ita redundare; provinciam Narbonensem
incursu classis et adverso proelio contremuisse; clausam Alpibus et nullo maris
subsidio transpadanam Italiam atque ipso transitu exercitus vastam; non
frumentum usquam exercitui, nec exercitum sine copiis retineri posse: iam
Germanos, quod genus militum apud hostis atrocissimum sit, tracto in aestatem
bello, fluxis corporibus, mutationem soli caelique haud toleraturos. multa
bella impetu valida per taedia et moras evanuisse. contra ipsis omnia opulenta
et fida, Pannoniam Moesiam Dalmatiam Orientem cum integris exercitibus, Italiam
et caput rerum urbem senatumque et populum, numquam obscura nomina, etiam si
aliquando obumbrentur; publicas privatasque opes et immensam pecuniam, inter
civilis discordias ferro validiorem; corpora militum aut Italiae sueta aut
aestibus; obiacere flumen Padum, tutas viris murisque urbis, e quibus nullam
hosti cessuram Placentiae defensione exploratum: proinde duceret bellum. paucis
diebus quartam decimam legionem, magna ipsam fama, cum Moesicis copiis adfore:
tum rursus deliberaturum et, si proelium placuisset, auctis viribus certaturos.
|