Ipse
aversus a consiliis belli «hunc» inquit «animum, hanc virtutem vestram ultra
periculis obicere nimis grande vitae meae pretium puto. quanto plus spei
ostenditis, si vivere placeret, tanto pulchrior mors erit. experti in vicem
sumus ego ac fortuna. nec tempus conputaveritis: difficilius est temperare
felicitati qua te non putes diu usurum. civile bellum a Vitellio coepit, et ut
de principatu certaremus armis initium illic fuit: ne plus quam semel certemus
penes me exemplum erit; hinc Othonem posteritas aestimet. fruetur Vitellius
fratre, coniuge, liberis: mihi non ultione neque solaciis opus est. alii
diutius imperium tenuerint, nemo tam fortiter reliquerit. an ego tantum Romanae
pubis, tot egregios exercitus sterni rursus et rei publicae eripi patiar? eat
hic mecum animus, tamquam perituri pro me fueritis, set este superstites. nec
diu moremur, ego incolumitatem vestram, vos constantiam meam. plura de extremis
loqui pars ignaviae est. praecipuum destinationis meae documentum habete quod
de nemine queror; nam incusare deos vel homines eius est qui vivere velit.»
|