Angebat Vitellium victarum legionum
haudquaquam fractus animus. sparsae per Italiam et victoribus permixtae
hostilia loquebantur, praecipua quartadecimanorum ferocia, qui se victos
abnuebant: quippe Bedriacensi acie vexillariis tantum pulsis viris legionis non
adfuisse. remitti eos in Britanniam, unde a Nerone exciti erant, placuit atque
interim Batavorum cohortis una tendere ob veterem adversus quartadecimanos
discordiam. nec diu in tantis armatorum odiis quies fuit: Augustae Taurinorum,
dum opificem quendam Batavus ut fraudatorem insectatur, legionarius ut hospitem
tuetur, sui cuique commilitones adgregati a conviciis ad caedem transiere. et
proelium atrox arsisset, ni duae praetoriae cohortes causam quartadecimanorum
secutae his fiduciam et metum Batavis fecissent: quos Vitellius agmini suo
iungi ut fidos, legionem Grais Alpibus traductam eo flexu itineris ire iubet
quo Viennam vitarent; namque et Viennenses timebantur. nocte, qua
proficiscebatur legio, relictis passim ignibus pars Taurinae coloniae ambusta,
quod damnum, ut pleraque belli mala, maioribus aliarum urbium cladibus
oblitteratum. quartadecimani postquam Alpibus degressi sunt, seditiosissimus
quisque signa Viennam ferebant: consensu meliorum conpressi et legio in
Britanniam transvecta.
|