Post Muciani orationem ceteri audentius
circumsistere, hortari, responsa vatum et siderum motus referre. nec erat
intactus tali superstitione, ut qui mox rerum dominus Seleucum quendam
mathematicum rectorem et praescium palam habuerit. recursabant animo vetera
omina: cupressus arbor in agris eius conspicua altitudine repente prociderat ac
postera die eodem vestigio resurgens procera et latior virebat. grande id
prosperumque consensu haruspicum et summa claritudo iuveni admodum Vespasiano
promissa, sed primo triumphalia et consulatus et Iudaicae victoriae decus
implesse fidem ominis videbatur: ut haec adeptus est, portendi sibi imperium
credebat. est Iudaeam inter Syriamque Carmelus: ita vocant montem deumque. nec
simulacrum deo aut templum--sic tradidere maiores--: ara tantum et reverentia.
illic sacrificanti Vespasiano, cum spes occultas versaret animo, Basilides
sacerdos inspectis identidem extis «quicquid est» inquit, «Vespasiane, quod
paras, seu domum extruereKGeu prolatare agros sive ampliare servitia, datur
tibi magna sedes, ingentes termini, multum hominum.» has ambages et statim
exceperat fama et tunc aperiebat; nec quicquam magis in ore vulgi. crebriores
apud ipsum sermones, quanto sperantibus plura dicuntur. haud dubia destinatione
discessere Mucianus Antiochiam, Vespasianus Caesaream: illa Syriae, hoc Iudaeae
caput est.
|