Ne ferrum quidem superest, sicut ex genere
telorum colligitur. Rari gladiis aut maioribus lanceis utuntur: hastas vel
ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro, sed ita acri et ad usum
habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel comminus vel eminus pugnent. Et eques quidem scuto
frameaque contentus est; pedites et missilia spargunt, pluraque singuli, atque
in inmensum vibrant, nudi aut sagulo leves. Nulla cultus iactatio; scuta tantum
lectissimis coloribus distinguunt. Paucis loricae, vix uni alterive cassis aut
galea. Equi non forma, non velocitate conspicui. Sed nec variare gyros in morem
nostrum docentur: in rectum aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe, ut
nemo posterior sit. In universum aestimanti plus penes peditem roboris; eoque
mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum,
quos ex omni iuventute delectos ante aciem locant. Definitur et numerus;
centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo
numerus fuit, iam nomen et honor est. Acies
per cuneos componitur. Cedere loco, dummodo rursus instes, consilii quam
formidinis arbitrantur. Corpora suorum etiam in dubiis proeliis referunt.
Scutum reliquisse praecipuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium
inire ignominioso fas; multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.
|