Prima belli cura agere dilectus, revocare
veteranos; destinantur validae civitates exercendis armorum officinis; apud
Antiochensis aurum argentumque signatur, eaque cuncta per idoneos ministros
suis quaeque locis festinabantur. ipse Vespasianus adire, hortari, bonos laude,
segnis exemplo incitare saepius quam coercere, vitia magis amicorum quam
virtutes dissimulans. multos praefecturis et procurationibus, plerosque
senatorii ordinis honore percoluit, egregios viros et mox summa adeptos;
quibusdam fortuna pro virtutibus fuit. donativum militi neque Mucianus prima
contione nisi modice ostenderat, ne Vespasianus quidem plus civili bello
obtulit quam alii in pace, egregie firmus adversus militarem largitionem eoque
exercitu meliore. missi ad Parthum Armeniumque legati, provisumque ne versis ad
civile bellum legionibus terga nudarentur. Titum instare Iudaeae, Vespasianum
obtinere claustra Aegypti placuit: sufficere videbantur adversus Vitellium pars
copiarum et dux Mucianus et Vespasiani nomen ac nihil arduum fatis. ad omnis
exercitus legatosque scriptae epistulae praeceptumque ut praetorianos Vitellio
infensos reciperandae militiae praemio invitarent.
|