Praeposuerat praetorianis Publilium Sabinum a
praefectura cohortis, Iulium Priscum tum centurionem: Priscus Valentis, Sabinus
Caecinae gratia pollebant; inter discordis Vitellio nihil auctoritas. munia
imperii Caecina ac Valens obibant, olim anxii odiis, quae bello et castris male
dissimulata pravitas amicorum et fecunda gignendis inimicitiis civitas auxerat,
dum ambitu comitatu et immensis salutantium agminibus contendunt
comparanturque, variis in hunc aut illum Vitellii inclinationibus; nec umquam
satis fida potentia, ubi nimia est: simul ipsum Vitellium, subitis offensis aut
intempestivis blanditiis mutabilem, contemnebant metuebantque. nec eo segnius
invaserant domos hortos opesque imperii, cum flebilis et egens nobilium turba,
quos ipsos liberosque patriae Galba reddiderat, nulla principis misericordia
iuvarentur. gratum primoribus civitatis etiam plebs adprobavit, quod reversis
ab exilio iura libertorum concessisset, quamquam id omni modo servilia ingenia
corrumpebant, abditis pecuniis per occultos aut ambitiosos sinus, et quidam in
domum Caesaris transgressi atque ipsis dominis potentiores.
|