Igitur repentino incursu Antonius stationes
hostium inrupit; temptatisque levi proelio animis ex aequo discessum. mox
Caecina inter Hostiliam, vicum Veronensium, et paludes Tartari fluminis castra
permuniit, tutus loco, cum terga flumine, latera obiectu paludis tegerentur.
quod si adfuisset fides, aut opprimi universis Vitellianorum viribus duae
legiones, nondum coniuncto Moesico exercitu, potuere, aut retro actae deserta
Italia turpem fugam conscivissent. sed Caecina per varias moras prima hostibus
prodidit tempora belli, dum quos armis pellere promptum erat, epistulis
increpat, donec per nuntios pacta perfidiae firmaret. interim Aponius
Saturninus cum legione septima Claudiana advenit. legioni tribunus Vipstanus
Messala praeerat, claris maioribus, egregius ipse et qui solus ad id bellum
artis bonas attulisset. has ad copias nequaquam Vitellianis paris (quippe tres
adhuc legiones erant) misit epistulas Caecina, temeritatem victa arma
tractantium incusans. simul virtus Germanici exercitus laudibus attollebatur,
Vitellii modica et vulgari mentione, nulla in Vespasianum contumelia: nihil
prorsus quod aut corrumperet hostem aut terreret. Flavianarum partium duces
omissa prioris fortunae defensione pro Vespasiano magnifice, pro causa
fidenter, de exercitu securi, in Vitellium ut inimici praesumpsere, facta
tribunis centurionibusque retinendi quae Vitellius indulsisset spe; atque ipsum
Caecinam non obscure ad transitionem hortabantur. recitatae pro contione
epistulae addidere fiduciam, quod submisse Caecina, velut offendere Vespasianum
timens, ipsorum duces contemptim tamquam insultantes Vitellio scripsissent.
|