At Caecina, defectione classis vulgata, primores
centurionum et paucos militum, ceteris per militiae munera dispersis, secretum
castrorum adfectans in principia vocat. ibi Vespasiani virtutem virisque
partium extollit: transfugisse classem, in arto commeatum, adversas Gallias
Hispaniasque, nihil in urbe fidum; atque omnia de Vitellio in deterius. mox
incipientibus qui conscii aderant, ceteros re nova attonitos in verba
Vespasiani adigit; simul Vitellii imagines dereptae et missi qui Antonio
nuntiarent. sed ubi totis castris in fama proditio, recurrens in principia
miles praescriptum Vespasiani nomen, proiectas Vitellii effigies aspexit,
vastum primo silentium, mox cuncta simul erumpunt. huc cecidisse Germanici
exercitus gloriam ut sine proelio, sine vulnere vinctas manus et capta
traderent arma? quas enim ex diverso legiones? nempe victas; et abesse unicum
Othoniani exercitus robur, primanos quartadecimanosque, quos tamen isdem illis
campis fuderint straverintque. ut tot armatorum milia, velut grex venalium,
exuli Antonio donum darentur? octo nimirum legiones unius classis accessionem
fore. id Basso, id Caecinae visum, postquam domos hortos opes principi
abstulerint, etiam militem auferre. integros incruentosque, Flavianis quoque
partibus vilis, quid dicturos reposcentibus aut prospera aut adversa?
|