Iam
legiones in testudinem glomerabantur, et alii tela saxaque incutiebant, cum
languescere paulatim Vitellianorum animi. ut quis ordine anteibat, cedere
fortunae, ne Cremona quoque excisa nulla ultra venia omnisque ira victoris non
in vulgus inops, sed in tribunos centurionesque, ubi pretium caedis erat,
reverteretur. gregarius miles futuri socors et ignobilitate tutior perstabat:
vagi per vias, in domibus abditi pacem ne tum quidem orabant, cum bellum
posuissent. primores castrorum nomen atque imagines Vitellii amoliuntur;
catenas Caecinae (nam etiam tunc vinctus erat) exolvunt orantque ut causae suae
deprecator adsistat. aspernantem tumentemque lacrimis fatigant, extremum
malorum, tot fortissimi viri proditoris opem invocantes; mox velamenta et
infulas pro muris ostentant. cum Antonius inhiberi tela iussisset, signa
aquilasque extulere; maestum inermium agmen deiectis in terram oculis
sequebatur. circumstiterant victores et primo ingerebant probra, intentabant
ictus: mox, ut praeberi ora contumeliis et posita omni ferocia cuncta victi
patiebantur, subit recordatio illos esse qui nuper Bedriaci victoriae temperassent.
sed ubi Caecina praetexta lictoribusque insignis, dimota turba, consul
incessit, exarsere victores: superbiam saevitiamque (adeo invisa scelera sunt),
etiam perfidiam obiectabant. obstitit Antonius datisque defensoribus ad
Vespasianum dimisit.
|