Nota per eos dies Iunii Blaesi mors et famosa
fuit, de qua sic accepimus. gravi corporis morbo aeger Vitellius Servilianis
hortis turrim vicino sitam conlucere per noctem crebris luminibus animadvertit.
sciscitanti causam apud Caecinam Tuscum epulari multos, praecipuum honore
Iunium Blaesum nuntiatur; cetera in maius, de apparatu et solutis in lasciviam
animis. nec defuere qui ipsum Tuscum et alios, sed criminosius Blaesum incusarent,
quod aegro principe laetos dies ageret. ubi asperatum Vitellium et posse
Blaesum perverti satis patuit iis qui principum offensas acriter speculantur,
datae L. Vitellio delationis partes. ille infensus Blaeso aemulatione prava,
quod eum omni dedecore maculosum egregia fama anteibat, cubiculum imperatoris
reserat, filium eius sinu complexus et genibus accidens. causam confusionis
quaerenti, non se proprio metu nec sui anxium, sed pro fratre, pro liberis
fratris preces lacrimasque attulisse. frustra Vespasianum timeri, quem tot
Germanicae legiones, tot provinciae virtute ac fide, tantum denique terrarum ac
maris immensis spatiis arceat: in urbe ac sinu cavendum hostem, Iunios
Antoniosque avos iactantem, qui se stirpe imperatoria comem ac magnificum militibus
ostentet. versas illuc omnium mentis, dum Vitellius amicorum inimicorumque
neglegens fovet aemulum principis labores e convivio prospectantem. reddendam
pro intempestiva laetitia maestam et funebrem noctem, qua sciat et sentiat
vivere Vitellium et imperare et, si quid fato accidat, filium habere.
|