Missis ad Vitellium litteris auxilium
postulat. venere tres cohortes cum ala Britannica, neque ad fallendum aptus
numerus neque ad penetrandum. sed Valens ne in tanto quidem discrimine infamia
caruit, quo minus rapere inlicitas voluptates adulteriisque ac stupris polluere
hospitum domus crederetur: aderant vis et pecunia et ruentis fortunae novissima
libido. adventu demum peditum equitumque pravitas consilii patuit, quia nec
vadere per hostis tam parva manu poterat, etiam si fidissima foret, nec
integram fidem attulerant; pudor tamen et praesentis ducis reverentia
morabatur, haud diuturna vincla apud pavidos periculorum et dedecoris securos.
eo metu cohortis Ariminum praemittit, alam tueri terga iubet: ipse paucis, quos
adversa non mutaverant, comitantibus flexit in Umbriam atque inde Etruriam, ubi
cognito pugnae Cremonensis eventu non ignavum et, si provenisset, atrox consilium
iniit, ut arreptis navibus in quamcumque partem Narbonensis provinciae egressus
Gallias et exercitus et Germaniae gentis novumque bellum cieret.
|