Ceterum propinqua hieme et umentibus Pado
campis expeditum agmen incedere. signa aquilaeque victricium legionum, milites
vulneribus aut aetate graves, plerique etiam integri Veronae relicti: sufficere
cohortes alaeque et e legionibus lecti profligato iam bello videbantur.
undecima legio sese adiunxerat, initio cunctata, sed prosperis rebus anxia quod
defuisset; sex milia Dalmatarum, recens dilectus, comitabantur; ducebat
Pompeius Silvanus consularis: vis consiliorum penes Annium Bassum legionis
legatum. is Silvanum socordem bello et dies rerum verbis terentem specie
obsequii regebat ad omniaque quae agenda forent quieta cum industria aderat. ad
has copias e classicis Ravennatibus, legionariam militiam poscentibus, optimus
quisque adsciti: classem Dalmatae supplevere. exercitus ducesque ad Fanum
Fortunae iter sistunt, de summa rerum cunctantes, quod motas ex urbe praetorias
cohortis audierant et teneri praesidiis Appenninum rebantur; et ipsos in
regione bello attrita inopia et seditiosae militum voces terrebant, clavarium
(donativi nomen est) flagitantium. nec pecuniam aut frumentum providerant, et
festinatio atque aviditas praepediebant, dum quae accipi poterant rapiuntur.
|