At Vitellius fractis apud Cremonam rebus
nuntios cladis occultans stulta dissimulatione remedia potius malorum quam mala
differebat. quippe confitenti consultantique supererant spes viresque: cum e
contrario laeta omnia fingeret, falsis ingravescebat. mirum apud ipsum de bello
silentium; prohibiti per civitatem sermones, eoque plures ac, si liceret, vere
narraturi, quia vetabantur, atrociora vulgaverant. nec duces hostium augendae
famae deerant, captos Vitellii exploratores circumductosque, ut robora victoris
exercitus noscerent, remittendo; quos omnis Vitellius secreto percontatus
interfici iussit. notabili constantia centurio Iulius Agrestis post multos
sermones, quibus Vitellium ad virtutem frustra accendebat, perpulit ut ad viris
hostium spectandas quaeque apud Cremonam acta forent ipse mitteretur. nec
exploratione occulta fallere Antonium temptavit, sed mandata imperatoris suumque
animum professus, ut cuncta viseret postulat. missi qui locum proelii, Cremonae
vestigia, captas legiones ostenderent. Agrestis ad Vitellium remeavit
abnuentique vera esse quae adferret, atque ultro corruptum arguenti «quando
quidem» inquit «magno documento opus est, nec alius iam tibi aut vitae aut
mortis meae usus, dabo cui credas.» atque ita digressus voluntaria morte dicta
firmavit. quidam iussu Vitellii interfectum, de fide constantiaque eadem
tradidere.
|