Ut terrorem Italiae possessa Mevania ac velut
renatum ex integro bellum intulerat, ita haud dubium erga Flavianas partis
studium tam pavidus Vitellii discessus addidit. erectus Samnis Paelignusque et
Marsi aemulatione quod Campania praevenisset, ut in novo obsequio, ad cuncta
belli munia acres erant. sed foeda hieme per transitum Appennini conflictatus
exercitus, et vix quieto agmine nives eluctantibus patuit quantum discriminis
adeundum foret, ni Vitellium retro fortuna vertisset, quae Flavianis ducibus
non minus saepe quam ratio adfuit. obvium illic Petilium Cerialem habuere,
agresti cultu et notitia locorum custodias Vitellii elapsum. propinqua adfinitas
Ceriali cum Vespasiano, nec ipse inglorius militiae, eoque inter duces
adsumptus est. Flavio quoque Sabino ac Domitiano patuisse effugium multi
tradidere; et missi ab Antonio nuntii per varias fallendi artis penetrabant,
locum ac praesidium monstrantes. Sabinus inhabilem labori et audaciae
valetudinem causabatur: Domitiano aderat animus, sed custodes a Vitellio
additi, quamquam se socios fugae promitterent, tamquam insidiantes timebantur.
atque ipse Vitellius respectu suarum necessitudinum nihil in Domitianum atrox
parabat.
|