Luce prima Sabinus, antequam in vicem
hostilia coeptarent, Cornelium Martialem e primipilaribus ad Vitellium misit
cum mandatis et questu quod pacta turbarentur: simulationem prorsus et imaginem
deponendi imperii fuisse ad decipiendos tot inlustris viros. cur enim e rostris
fratris domum, imminentem foro et inritandis hominum oculis, quam Aventinum et
penatis uxoris petisset? ita privato et omnem principatus speciem vitanti
convenisse. contra Vitellium in Palatium, in ipsam imperii arcem regressum;
inde armatum agmen emissum, stratam innocentium caedibus celeberrimam urbis
partem, ne Capitolio quidem abstineri. togatum nempe se et unum e senatoribus:
dum inter Vespasianum ac Vitellium proeliis legionum, captivitatibus urbium,
deditionibus cohortium iudicatur, iam Hispaniis Germaniisque et Britannia
desciscentibus, fratrem Vespasiani mansisse in fide, donec ultro ad condiciones
vocaretur. pacem et concordiam victis utilia, victoribus tantum pulchra esse.
si conventionis paeniteat, non se, quem perfidia deceperit, ferro peteret, non
filium Vespasiani vix puberem--quantum occisis uno sene et uno iuvene
profici?--: iret obviam legionibus et de summa rerum illic certaret: cetera
secundum eventum proelii cessura. trepidus ad haec Vitellius pauca purgandi sui
causa respondit, culpam in militem conferens, cuius nimio ardori imparem esse
modestiam suam; et monuit Martialem ut per secretam aedium partem occulte
abiret, ne a militibus internuntius invisae pacis interficeretur: ipse neque
iubendi neque vetandi potens non iam imperator sed tantum belli causa erat.
|