Id facinus post conditam urbem luctuosissimum
foedissimumque rei publicae populi Romani accidit, nullo externo hoste,
propitiis, si per mores nostros liceret, deis, sedem Iovis Optimi Maximi
auspicato a maioribus pignus imperii conditam, quam non Porsenna dedita urbe
neque Galli capta temerare potuissent, furore principum excindi. arserat et ante
Capitolium civili bello, sed fraude privata: nunc palam obsessum, palam
incensum, quibus armorum causis? quo tantae cladis pretio stetit? pro patria
bellavimus? voverat Tarquinius Priscus rex bello Sabino, ieceratque fundamenta
spe magis futurae magnitudinis quam quo modicae adhuc populi Romani res
sufficerent. mox Servius Tullius sociorum studio, dein Tarquinius Superbus
capta Suessa Pometia hostium spoliis extruxere. sed gloria operis libertati
reservata: pulsis regibus Horatius Pulvillus iterum consul dedicavit ea
magnificentia quam immensae postea populi Romani opes ornarent potius quam
augerent. isdem rursus vestigiis situm est, postquam interiecto quadringentorum
quindecim annorum spatio L. Scipione C. Norbano consulibus flagraverat. curam
victor Sulla suscepit, neque tamen dedicavit: hoc solum felicitati eius
negatum. Lutatii Catuli nomen inter tanta Caesarum opera usque ad Vitellium
mansit. ea tunc aedes cremabatur.
|