Interim ad L. Vitellium servus Vergilii
Capitonis perfugit pollicitusque, si praesidium acciperet, vacuam arcem
traditurum, multa nocte cohortis expeditas summis montium iugis super caput
hostium sistit: inde miles ad caedem magis quam ad pugnam decurrit. sternunt
inermos aut arma capientis et quosdam somno excitos, cum tenebris, pavore,
sonitu tubarum, clamore hostili turbarentur. pauci gladiatorum resistentes
neque inulti cecidere: ceteri ad navis ruebant, ubi cuncta pari formidine
implicabantur, permixtis paganis, quos nullo discrimine Vitelliani trucidabant.
sex Liburnicae inter primum tumultum evasere, in quis praefectus classis
Apollinaris; reliquae in litore captae, aut nimio ruentium onere pressas mare
hausit. Iulianus ad L. Vitellium perductus et verberibus foedatus in ore eius
iugulatur. fuere qui uxorem L. Vitellii Triariam incesserent, tamquam gladio
militari cincta inter luctum cladisque expugnatae Tarracinae superbe saeveque
egisset. ipse lauream gestae prospere rei ad fratrem misit, percontatus statim
regredi se an perdomandae Campaniae insistere iuberet. quod salutare non modo
partibus Vespasiani, sed rei publicae fuit. nam si recens victoria miles et
super insitam pervicaciam secundis ferox Romam contendisset, haud parva mole
certatum nec sine exitio urbis foret. quippe L. Vitellio quamvis infami inerat
industria, nec virtutibus, ut boni, sed quo modo pessimus quisque, vitiis
valebat.
|