Dum haec in partibus Vitellii geruntur,
digressus Narnia Vespasiani exercitus festos Saturni dies Ocriculi per otium
agitabat. causa tam pravae morae ut Mucianum opperirentur. nec defuere qui
Antonium suspicionibus arguerent tamquam dolo cunctantem post secretas Vitellii
epistulas, quibus consulatum et nubilem filiam et dotalis opes pretium
proditionis offerebat. alii ficta haec et in gratiam Muciani composita; quidam
omnium id ducum consilium fuisse, ostentare potius urbi bellum quam inferre,
quando validissimae cohortes a Vitellio descivissent, et abscisis omnibus
praesidiis cessurus imperio videbatur: sed cuncta festinatione, deinde ignavia
Sabini corrupta, qui sumptis temere armis munitissimam Capitolii arcem et ne
magnis quidem exercitibus expugnabilem adversus tris cohortis tueri
nequivisset. haud facile quis uni adsignaverit culpam quae omnium fuit. nam et
Mucianus ambiguis epistulis victores morabatur, et Antonius praepostero
obsequio, vel dum regerit invidiam, crimen meruit; ceterique duces dum peractum
bellum putant, finem eius insignivere. ne Petilius quidem Cerialis, cum mille
equitibus praemissus, ut transversis itineribus per agrum Sabinum Salaria via
urbem introiret, satis maturaverat, donec obsessi Capitolii fama cunctos simul
exciret.
|