Magno cum
adsensu auditus barbaro ritu et patriis execrationibus universos adigit. missi
ad Canninefatis qui consilia sociarent. ea gens partem insulae colit, origine
lingua virtute par Batavis; numero superantur. mox occultis nuntiis pellexit
Britannica auxilia, Batavorum cohortis missas in Germaniam, ut supra
rettulimus, ac tum Mogontiaci agentis. erat in Canninefatibus stolidae audaciae
Brinno, claritate natalium insigni; pater eius multa hostilia ausus Gaianarum
expeditionum ludibrium impune spreverat. igitur ipso rebellis familiae nomine
placuit impositusque scuto more gentis et sustinentium umeris vibratus dux
deligitur. statimque accitis Frisiis (transrhenana gens est) duarum cohortium
hiberna proximo +occupata+ Oceano inrumpit. nec providerant impetum hostium
milites, nec, si providissent, satis virium ad arcendum erat: capta igitur ac
direpta castra. dein vagos et pacis modo effusos lixas negotiatoresque Romanos
invadunt. simul excidiis castellorum imminebant, quae a praefectis cohortium
incensa sunt, quia defendi nequibant. signa vexillaque et quod militum in
superiorem insulae partem congregantur, duce Aquilio primipilari, nomen magis
exercitus quam robur: quippe viribus cohortium abductis Vitellius e proximis
Nerviorum Germanorumque pagis segnem numerum armis oneraverat.
|