Clara ea
victoria in praesens, in posterum usui; armaque et navis, quibus indigebant,
adepti magna per Germanias Galliasque fama libertatis auctores celebrabantur.
Germaniae statim misere legatos auxilia offerentis: Galliarum societatem
Civilis arte donisque adfectabat, captos cohortium praefectos suas in civitates
remittendo, cohortibus, abire an manere mallent, data potestate. manentibus
honorata militia, digredientibus spolia Romanorum offerebantur: simul secretis
sermonibus admonebat malorum, quae tot annis perpessi miseram servitutem falso
pacem vocarent. Batavos, quamquam tributorum expertis, arma contra communis
dominos cepisse; prima acie fusum victumque Romanum. quid si Galliae iugum exuant?
quantum in Italia reliquum? provinciarum sanguine provincias vinci. ne Vindicis
aciem cogitarent: Batavo equite protritos Aeduos Arvernosque; fuisse inter
Verginii auxilia Belgas, vereque reputantibus Galliam suismet viribus
concidisse. nunc easdem omnium partis, addito si quid militaris disciplinae in
castris Romanorum viguerit; esse secum veteranas cohortis, quibus nuper Othonis
legiones procubuerint. servirent Syria Asiaque et suetus regibus Oriens: multos
adhuc in Gallia vivere ante tributa genitos. nuper
certe caeso Quintilio Varo pulsam e Germania
servitutem, nec Vitellium principem sed Caesarem Augustum bello provocatum. libertatem natura etiam
mutis animalibus datam, virtutem proprium hominum bonum; deos fortioribus
adesse: proinde arriperent vacui occupatos, integri fessos. dum alii
Vespasianum, alii Vitellium foveant, patere locum adversus utrumque.
|