Batavi cum castris Bonnensibus propinquarent,
praemisere qui Herennio Gallo mandata cohortium exponeret. nullum sibi bellum
adversus Romanos, pro quibus totiens bellassent: longa atque inrita militia
fessis patriae atque otii cupidinem esse. si nemo obsisteret, innoxium iter
fore: sin arma occurrant, ferro viam inventuros. cunctantem legatum milites
perpulerant fortunam proelii experiretur. tria milia legionariorum et
tumultuariae Belgarum cohortes, simul paganorum lixarumque ignava sed procax
ante periculum manus omnibus portis prorumpunt ut Batavos numero imparis
circumfundant. illi veteres militiae in cuneos congregantur, densi undique et
frontem tergaque ac latus tuti; sic tenuem nostrorum aciem perfringunt.
cedentibus Belgis pellitur legio, et vallum portasque trepidi petebant. ibi
plurimum cladis: cumulatae corporibus fossae, nec caede tantum et vulneribus,
sed ruina et suis plerique telis interiere. victores colonia Agrippinensium
vitata, nihil cetero in itinere hostile ausi, Bonnense proelium excusabant,
tamquam petita pace, postquam negabatur, sibimet ipsi consuluissent.
|