Auspicia
sortesque ut qui maxime observant: sortium consuetudo simplex. Virgam
frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosque notis quibusdam discretos
super candidam vestem temere ac fortuito spargunt. Mox, si publice consultetur,
sacerdos civitatis, sin privatim, ipse pater familiae, precatus deos caelumque
suspiciens ter singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam
interpretatur. Si prohibuerunt, nulla de eadem re in eundem diem consultatio;
sin permissum, auspiciorum adhuc fides exigitur. Et illud quidem etiam hic
notum, avium voces volatusque interrogare; proprium gentis equorum quoque
praesagia ac monitus experiri. Publice aluntur isdem nemoribus ac lucis,
candidi et nullo mortali opere contacti; quos pressos sacro curru sacerdos ac
rex vel princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus observant. Nec
ulli auspicio maior fides, non solum apud plebem, sed apud proceres, apud
sacerdotes; se enim ministros deorum, illos conscios putant. Est et alia
observatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explorant. Eius gentis,
cum qua bellum est, captivum quoquo modo interceptum cum electo popularium
suorum, patriis quemque armis, committunt: victoria huius vel illius pro
praeiudicio accipitur.
|