Kalendis
Ianuariis in senatu, quem Iulius Frontinus praetor urbanus vocaverat, legatis
exercitibusque ac regibus laudes gratesque decretae; Tettio Iuliano praetura,
tamquam transgredientem in partis Vespasiani legionem deseruisset, ablata ut in
Plotium Grypum transferretur; Hormo dignitas equestris data. et mox eiurante
Frontino Caesar Domitianus praeturam cepit. eius nomen epistulis edictisque
praeponebatur, vis penes Mucianum erat, nisi quod pleraque Domitianus
instigantibus amicis aut propria libidine audebat. sed praecipuus Muciano metus
e Primo Antonio Varoque Arrio, quos recentis clarosque rerum fama ac militum
studiis etiam populus fovebat, quia in neminem ultra aciem saevierant. et ferebatur
Antonius Scribonianum Crassum, egregiis maioribus et fraterna imagine
fulgentem, ad capessendam rem publicam hortatus, haud defutura consciorum manu,
ni Scribonianus abnuisset, ne paratis quidem corrumpi facilis, adeo metuens
incerta. igitur Mucianus, quia propalam opprimi Antonius nequibat, multis in
senatu laudibus cumulatum secretis promissis onerat, citeriorem Hispaniam
ostentans discessu Cluvii Rufi vacuam; simul amicis eius tribunatus
praefecturasque largitur. dein postquam inanem animum spe et cupidine
impleverat, viris abolet dimissa in hiberna legione septima, cuius
flagrantissimus in Antonium amor. et tertia legio, familiaris Arrio Varo miles,
in Syriam remissa; pars exercitus in Germanias ducebatur. sic egesto quidquid
turbidum redit urbi sua forma legesque et munia magistratuum.
|