Magnam eo
die pietatis eloquentiaeque famam Vipstanus Messala adeptus est, nondum senatoria
aetate, ausus pro fratre Aquilio Regulo deprecari. Regulum subversa Crassorum
et Orfiti domus in summum odium extulerat: sponte [ex sc] accusationem subisse
iuvenis admodum, nec depellendi periculi sed in spem potentiae videbatur; et
Sulpicia Praetextata Crassi uxor quattuorque liberi, si cognosceret senatus,
ultores aderant. igitur Messala non causam neque reum tueri, sed periculis
fratris semet opponens flexerat quosdam. occurrit truci oratione Curtius
Montanus, eo usque progressus ut post caedem Galbae datam interfectori Pisonis
pecuniam a Regulo adpetitumque morsu Pisonis caput obiectaret. «hoc certe»
inquit «Nero non coegit, nec dignitatem aut salutem illa saevitia redemisti.
sane toleremus istorum defensiones qui perdere alios quam periclitari ipsi
maluerunt: te securum reliquerat exul pater et divisa inter creditores bona,
nondum honorum capax aetas, nihil quod ex te concupisceret Nero, nihil quod
timeret. libidine sanguinis et hiatu praemiorum ignotum adhuc ingenium et
nullis defensionibus expertum caede nobili imbuisti, cum ex funere rei publicae
raptis consularibus spoliis, septuagiens sestertio saginatus et sacerdotio
fulgens innoxios pueros, inlustris senes, conspicuas feminas eadem ruina
prosterneres, cum segnitiam Neronis incusares, quod per singulas domos seque et
delatores fatigaret: posse universum senatum una voce subverti. retinete,
patres conscripti, et reservate hominem tam expediti consilii ut omnis aetas
instructa sit, et quo modo senes nostri Marcellum, Crispum, iuvenes Regulum imitentur.
invenit aemulos etiam infelix nequitia: quid si floreat vigeatque? et quem
adhuc quaestorium offendere non audemus, praetorium et consularem ausuri sumus?
an Neronem extremum dominorum putatis? idem crediderant qui Tiberio, qui Gaio
superstites fuerunt, cum interim intestabilior et saevior exortus est. non
timemus Vespasianum; ea principis aetas, ea moderatio: sed diutius durant
exempla quam mores. elanguimus, patres conscripti, nec iam ille senatus sumus
qui occiso Nerone delatores et ministros more maiorum puniendos flagitabat.
optimus est post malum principem dies primus.»
|