Inter quae
militaris seditio prope exarsit. praetorianam militiam repetebant a Vitellio
dimissi, pro Vespasiano congregati; et lectus in eandem spem e legionibus miles
promissa stipendia flagitabat. ne Vitelliani quidem sine multa caede pelli
poterant: sed immensa pecunia tanta vis hominum retinenda erat. ingressus
castra Mucianus, quo rectius stipendia singulorum spectaret, suis cum
insignibus armisque victores constituit, modicis inter se spatiis discretos.
tum Vitelliani, quos apud Bovillas in deditionem acceptos memoravimus,
ceterique per urbem et urbi vicina conquisiti producuntur prope intecto
corpore. eos Mucianus diduci et Germanicum Britannicumque militem, ac si qui
aliorum exercituum, separatim adsistere iubet. illos primus statim aspectus
obstupefecerat, cum ex diverso velut aciem telis et armis trucem, semet clausos
nudosque et inluvie deformis aspicerent: ut vero huc illuc distrahi coepere, metus
per omnis et praecipua Germanici militis formido, tamquam ea separatione ad
caedem destinaretur. prensare commanipularium pectora, cervicibus innecti,
suprema oscula petere, ne desererentur soli neu pari causa disparem fortunam
paterentur; modo Mucianum, modo absentem principem, postremum caelum ac deos
obtestari, donec Mucianus cunctos eiusdem sacramenti, eiusdem imperatoris
milites appellans, falso timori obviam iret; namque et victor exercitus clamore
lacrimas eorum iuvabat. isque finis illa die. paucis post diebus adloquentem
Domitianum firmati iam excepere: spernunt oblatos agros, militiam et stipendia
orant. preces erant, sed quibus contra dici non posset; igitur in praetorium
accepti. dein quibus aetas et iusta stipendia, dimissi cum honore, alii ob
culpam, sed carptim ac singuli, quo tutissimo remedio consensus multitudinis
extenuatur.
|