Sed tum
legionem in Africa regebat Valerius Festus, sumptuosae adulescentiae neque
modica cupiens et adfinitate Vitellii anxius. is crebris sermonibus
temptaveritne Pisonem ad res novas an temptanti restiterit, incertum, quoniam
secreto eorum nemo adfuit, et occiso Pisone plerique ad gratiam interfectoris
inclinavere. nec ambigitur provinciam et militem alienato erga Vespasianum
animo fuisse; et quidam e Vitellianis urbe profugi ostentabant Pisoni nutantis
Gallias, paratam Germaniam, pericula ipsius et in pace suspecto tutius bellum.
inter quae Claudius Sagitta, praefectus alae Petrianae, prospera navigatione
praevenit Papirium centurionem a Muciano missum, adseveravitque mandata
interficiendi Pisonis centurioni data: cecidisse Galerianum consobrinum eius
generumque; unam in audacia spem salutis, sed duo itinera audendi, seu mallet
statim arma, seu petita navibus Gallia ducem
se Vitellianis exercitibus ostenderet. nihil ad ea moto Pisone, centurio a
Muciano missus, ut portum Carthaginis attigit, magna voce laeta Pisoni omnia
tamquam principi continuare, obvios et subitae rei miraculo attonitos ut eadem
adstreperent hortari. vulgus credulum ruere in forum, praesentiam Pisonis
exposcere; gaudio clamoribusque cuncta miscebant, indiligentia veri et adulandi
libidine. Piso indicio Sagittae vel insita modestia non in publicum egressus
est neque se studiis vulgi permisit: centurionemque percontatus, postquam
quaesitum sibi crimen caedemque comperit, animadverti in eum iussit, haud
perinde spe vitae quam ira in percussorem, quod idem ex interfectoribus Clodii
Macri cruentas legati sanguine manus ad caedem proconsulis rettulisset. anxio
deinde edicto Carthaginiensibus increpitis, ne solita quidem munia usurpabat,
clausus intra domum, ne qua motus novi causa vel forte oreretur.
|