Ante
Flacci Hordeonii caedem nihil prorupit quo coniuratio intellegeretur:
interfecto Hordeonio commeavere nuntii inter Civilem Classicumque praefectum
alae Trevirorum. Classicus nobilitate opibusque ante alios: regium illi genus
et pace belloque clara origo, ipse e maioribus suis hostis populi Romani quam
socios iactabat. miscuere sese Iulius Tutor et Iulius Sabinus, hic Trevir, hic
Lingonus, Tutor ripae Rheni a Vitellio praefectus; Sabinum super insitam
vanitatem falsae stirpis gloria incendebat: proaviam suam divo Iulio per
Gallias bellanti corpore atque adulterio placuisse. hi secretis sermonibus
animos ceterorum scrutari, ubi quos idoneos rebantur conscientia obstrinxere,
in colonia Agrippinensi in domum privatam conveniunt; nam publice civitas
talibus inceptis abhorrebat; ac tamen interfuere quidam Ubiorum Tungrorumque.
sed plurima vis penes Treviros ac Lingonas, nec tulere moras consultandi.
certatim proclamant furere discordiis populum Romanum, caesas legiones,
vastatam Italiam, capi cum maxime urbem, omnis exercitus suis quemque bellis
distineri: si Alpes praesidiis firmentur, coalita libertate disceptaturas
Gallias quem virium suarum terminum velint.
|