Haec dicta
pariter probataque: de reliquiis Vitelliani exercitus dubitavere. plerique
interficiendos censebant, turbidos, infidos, sanguine ducum pollutos: vicit
ratio parcendi, ne sublata spe veniae pertinaciam accenderent: adliciendos
potius in societatem. legatis tantum legionum interfectis, ceterum vulgus
conscientia scelerum et spe impunitatis facile accessurum. ea primi concilii
forma missique per Gallias concitores belli; simulatum ipsis obsequium quo
incautiorem Voculam opprimerent. nec defuere qui Voculae nuntiarent, sed vires
ad coercendum deerant, infrequentibus infidisque legionibus. inter ambiguos
milites et occultos hostis optimum e praesentibus ratus mutua dissimulatione et
isdem quibus petebatur grassari, in coloniam Agrippinensem descendit. illuc
Claudius Labeo, quem captum et [extra commentum] amendatum in Frisios diximus,
corruptis custodibus perfugit; pollicitusque, si praesidium daretur, iturum in
Batavos et potiorem civitatis partem ad societatem Romanam retracturum, accepta
peditum equitumque modica manu nihil apud Batavos ausus quosdam Nerviorum
Baetasiorumque in arma traxit, et furtim magis quam bello Canninefatis
Marsacosque incursabat.
|