«Numquam
apud vos verba feci aut pro vobis sollicitior aut pro me securior. nam mihi
exitium parari libens audio mortemque in tot malis [hostium] ut finem miseriarum
expecto: vestri me pudet miseretque, adversus quos non proelium et acies
parantur; id enim fas armorum et ius hostium est: bellum cum populo Romano
vestris se manibus gesturum Classicus sperat imperiumque et sacramentum
Galliarum ostentat. adeo nos, si fortuna in praesens virtusque deseruit, etiam
vetera exempla deficiunt, quotiens Romanae legiones perire praeoptaverint ne
loco pellerentur? socii saepe nostri excindi urbis suas seque cum coniugibus ac
liberis cremari pertulerunt, neque aliud pretium exitus quam fides famaque.
tolerant cum maxime inopiam obsidiumque apud Vetera legiones nec terrore aut
promissis demoventur: nobis super arma et viros et egregia castrorum munimenta
frumentum et commeatus quamvis longo bello
pares. pecunia nuper etiam donativo suffecit, quod sive a Vespasiano sive a
Vitellio datum interpretari mavultis, ab imperatore certe Romano accepistis.
tot bellorum victores, apud Geldubam, apud Vetera, fuso totiens hoste, si pavetis
aciem, indignum id quidem, sed est vallum murique et trahendi artes, donec e
proximis provinciis auxilia exercitusque concurrant. sane ego displiceam: sunt
alii legati, tribuni, centurio denique aut miles. ne hoc prodigium toto
terrarum orbe vulgetur, vobis satellitibus Civilem et Classicum Italiam
invasuros. an, si ad moenia urbis Germani Gallique duxerint, arma patriae
inferetis? horret animus tanti flagitii imagine. Tutorine Treviro agentur
excubiae? signum belli Batavus dabit, et Germanorum catervas supplebitis? quis
deinde sceleris exitus, cum Romanae legiones contra derexerint? transfugae e
transfugis et proditores e proditoribus inter recens et vetus sacramentum
invisi deis errabitis? te, Iuppiter optime maxime, quem per octingentos viginti
annos tot triumphis coluimus, te, Quirine Romanae parens urbis, precor
venerorque ut, si vobis non fuit cordi me duce haec castra incorrupta et
intemerata servari, at certe pollui foedarique a Tutore et Classico ne sinatis,
militibus Romanis aut innocentiam detis aut maturam et sine noxa paenitentiam.»
|