Varie
excepta oratio inter spem metumque ac pu dorem. digressum Voculam et de
supremis agitantem liberti servique prohibuere foedissimam mortem sponte
praevenire. et Classicus misso Aemilio Longino, desertore primae legionis,
caedem eius maturavit; Herennium et Numisium legatos vinciri satis visum. dein
sumptis Romani imperii insignibus in castra venit. nec illi, quamquam ad omne
facinus durato, verba ultra suppeditavere quam ut sacramentum recitaret:
iuravere qui aderant pro imperio Galliarum. interfectorem Voculae altis
ordinibus, ceteros, ut quisque flagitium navaverat, praemiis attollit. Divisae
inde inter Tutorem et Classicum curae. Tutor valida manu circumdatos
Agrippinensis quantumque militum apud superiorem Rheni ripam in eadem verba
adigit, occisis Mogontiaci tribunis, pulso castrorum praefecto, qui
detractaverant: Classicus corruptissimum quemque e deditis pergere ad obsessos
iubet, veniam ostentantis, si praesentia sequerentur: aliter nihil spei, famem
ferrumque et extrema passuros. adiecere qui missi erant exemplum suum.
|