Igitur
Tencteri, Rheno discreta gens, missis legatis mandata apud concilium
Agrippinensium edi iubent, quae ferocissimus e legatis in hunc modum protulit:
«redisse vos in corpus nomenque Germaniae communibus deis et praecipuo deorum
Marti grates agimus, vobisque gratulamur quod tandem liberi inter liberos
eritis; nam ad hunc diem flumina ac terram et caelum quodam modo ipsum clauserant
Romani ut conloquia congressusque nostros arcerent, vel, quod contumeliosius
est viris ad arma natis, inermes ac prope nudi sub custode et pretio coiremus.
sed ut amicitia societasque nostra in aeternum rata sint, postulamus a vobis
muros coloniae, munimenta servitii, detrahatis (etiam fera animalia, si clausa
teneas, virtutis obliviscuntur), Romanos omnis in finibus vestris trucidetis
(haud facile libertas et domini miscentur): bona interfectorum in medium
cedant, ne quis occulere quicquam aut segregare causam suam possit. liceat
nobis vobisque utramque ripam colere, ut olim maioribus nostris: quo modo lucem
diemque omnibus hominibus, ita omnis terras fortibus viris natura aperuit.
instituta cultumque patrium resumite, abruptis voluptatibus, quibus Romani plus
adversus subiectos quam armis valent. sincerus et integer et servitutis oblitus
populus aut ex aequo agetis aut aliis imperitabitis.»
|