Cerialis
postero die coloniam Trevirorum ingressus est, avido milite eruendae civitatis.
hanc esse Classici, hanc Tutoris patriam; horum scelere clausas caesasque
legiones. quid tantum Cremonam meruisse? quam e gremio Italiae raptam quia
unius noctis moram victoribus attulerit. stare in confinio Germaniae integram
sedem spoliis exercituum et ducum caedibus ovantem. redigeretur praeda in
fiscum: ipsis sufficere ignis et rebellis coloniae ruinas, quibus tot castrorum
excidia pensarentur. Cerialis metu infamiae, si licentia saevitiaque imbuere
militem crederetur, pressit iras: et paruere, posito civium bello ad externa modestiores. convertit inde
animos accitarum e Mediomatricis legionum miserabilis aspectus. stabant
conscientia flagitii maestae, fixis in terram oculis: nulla inter coeuntis
exercitus consalutatio; neque solantibus hortantibusve responsa dabant, abditi
per tentoria et lucem ipsam vitantes. nec proinde periculum aut metus quam
pudor ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victoribus, qui vocem
precesque adhibere non ausi lacrimis ac silentio veniam poscebant, donec
Cerialis mulceret animos, fato acta dictitans quae militum ducumque discordia
vel fraude hostium evenissent. primum illum stipendiorum et sacramenti diem
haberent: priorum facinorum neque imperatorem neque se meminisse. tunc recepti
in eadem castra, et edictum per manipulos ne quis in certamine iurgiove
seditionem aut cladem commilitoni obiectaret.
|