Nec in longum
quies militi data. orabant auxilium Agrippinenses offerebantque uxorem ac
sororem Civilis et filiam Classici, relicta sibi pignora societatis. atque
interim dispersos in domibus Germanos trucidaverant; unde metus et iustae
preces invocantium, antequam hostes reparatis viribus ad spem vel ad ultionem
accingerentur. namque et Civilis illuc intenderat, non invalidus,
flagrantissima cohortium suarum integra, quae e Chaucis Frisiisque composita Tolbiaci
in finibus Agrippinensium agebat: sed tristis nuntius avertit, deletam cohortem
dolo Agrippinensium, qui largis epulis vinoque sopitos Germanos, clausis
foribus, igne iniecto cremavere; simul Cerialis propero agmine subvenit.
circumsteterat Civilem et alius metus, ne quarta decima legio adiuncta
Britannica classe adflictaret Batavos, qua Oceano ambiuntur. sed legionem
terrestri itinere Fabius Priscus legatus in Nervios Tungrosque duxit, eaeque
civitates in deditionem acceptae: classem ultro Canninefates adgressi sunt
maiorque pars navium depressa aut capta. et Nerviorum multitudinem, sponte
commotam ut pro Romanis bellum capesseret, idem Canninefates fudere. Classicus
quoque adversus equites Novaesium a Ceriale praemissos secundum proelium fecit:
quae modica sed crebra damna famam victoriae nuper partae lacerabant.
|