Per eos
mensis quibus Vespasianus Alexandriae statos aestivis flatibus dies et certa
maris opperiebatur, multa miracula evenere, quis caelestis favor et quaedam in
Vespasianum inclinatio numinum ostenderetur. e plebe Alexandrina quidam
oculorum tabe notus genua eius advolvitur, remedium caecitatis exposcens
gemitu, monitu Serapidis dei, quem dedita superstitionibus gens ante alios
colit; precabaturque principem ut genas et oculorum orbis dignaretur respergere
oris excremento. alius manum aeger eodem deo auctore ut pede ac vestigio
Caesaris calcaretur orabat. Vespasianus primo inridere, aspernari; atque illis
instantibus modo famam vanitatis metuere, modo obsecratione ipsorum et vocibus
adulantium in spem induci: postremo aestimari a medicis iubet an talis caecitas
ac debilitas ope humana superabiles forent. medici varie disserere: huic non
exesam vim luminis et redituram si pellerentur obstantia; illi elapsos in
pravum artus, si salubris vis adhibeatur, posse integrari. id fortasse cordi
deis et divino ministerio principem electum; denique patrati remedii gloriam
penes Caesarem, inriti ludibrium penes miseros fore. igitur Vespasianus cuncta
fortunae suae patere ratus nec quicquam ultra incredibile, laeto ipse vultu,
erecta quae adstabat multitudine, iussa exequitur. statim conversa ad usum
manus, ac caeco reluxit dies. utrumque qui interfuere nunc quoque memorant, postquam
nullum mendacio pretium.
|