Evenerant prodigia, quae neque hostiis neque
votis piare fas habet gens superstitioni obnoxia, religionibus adversa. Visae
per caelum concurrere acies, rutilantia arma et subito nubium igne conlucere
templum. Apertae repente delubri fores et audita maior humana vox excedere
deos; simul ingens motus excedentium. Quae pauci in metum trahebant: pluribus
persuasio inerat antiquis sacerdotum litteris contineri eo ipso tempore fore ut
valesceret Oriens profectique Iudaea rerum potirentur. Quae ambages Vespasianum
ac Titum praedixerat, sed vulgus more humanae cupidinis sibi tantam fatorum
magnitudinem interpretati ne adversis quidem ad vera mutabantur. Multitudinem obsessorum
omnis aetatis, virile ac muliebre secus, sexcenta milia fuisse accepimus: arma
cunctis, qui ferre possent, et plures quam pro numero audebant. Obstinatio
viris feminisque par; ac si transferre sedis cogerentur, maior vitae metus quam
mortis. Hanc adversus urbem gentemque Caesar Titus, quando impetus et subita
belli locus abnueret, aggeribus vineisque certare statuit: dividuntur
legionibus munia et quies proeliorum fuit, donec cuncta expugnandis urbibus
reperta apud veteres aut novis ingeniis struerentur.
|