Postera
luce Cerialis equite et auxiliariis cohortibus frontem explet, in secunda acie
legiones locatae, dux sibi delectos retinuerat ad improvisa. Civilis haud
porrecto agmine, sed cuneis adstitit: Batavi Cugernique in dextro, laeva ac
propiora flumini Transrhenani tenuere. Exhortatio ducum non more contionis apud
universos, sed ut quosque suorum advehebantur. Cerialis veterem Romani nominis
gloriam, antiquas recentisque victorias; ut perfidum ignavum victum hostem in
aeternum exciderent, ultione magis quam proelio opus esse. Pauciores nuper cum
pluribus certasse, ac tamen fusos Germanos, quod roboris fuerit: superesse qui
fugam animis, qui vulnera tergo ferant. Proprios inde stimulos legionibus
admovebat, domitores Britanniae quartadecimanos appellans; principem Galbam
sextae legionis auctoritate factum; illa primum acie secundanos nova signa
novamque aquilam dicaturos. Hinc praevectus ad Germanicum exercitum manus
tendebat, ut suam ripam, sua castra sanguine hostium reciperarent. Alacrior
omnium clamor, quis vel ex longa pace proelii cupido vel fessis bello pacis amor,
praemiaque et quies in posterum sperabatur.
|