Profectus
Novaesium Bonnamque ad visenda castra, quae hiematuris legionibus erigebantur,
navibus remeabat disiecto agmine, incuriosis vigiliis. Animadversum id Germanis
et insidias composuere: electa nox atra nubibus, et prono amne rapti nullo
prohibente vallum ineunt. Prima caedes astu adiuta: incisis tabernaculorum
funibus suismet tentoriis coopertos trucidabant. Aliud agmen turbare classem,
inicere vincla, trahere puppis; utque ad fallendum silentio, ita coepta caede,
quo plus terroris adderent, cuncta clamoribus miscebant. Romani vulneribus
exciti quaerunt arma, ruunt per vias, pauci ornatu militari, plerique circum
brachia torta veste et strictis mucronibus. Dux semisomnus ac prope intectus
errore hostium servatur: namque praetoriam navem vexillo insignem, illic ducem
rati, abripiunt. Cerialis alibi noctem egerat, ut plerique credidere, ob
stuprum Claudiae Sacratae mulieris Ubiae. Vigiles flagitium suum ducis dedecore
excusabant, tamquam iussi silere ne quietem eius turbarent; ita intermisso
signo et vocibus se quoque in somnum lapsos. Multa luce revecti hostes captivis
navibus, praetoriam triremem flumine Lupia donum Veledae traxere.
|