Nunc demum
redit animus; et quamquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res
olim dissociabilis miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque cotidie
felicitatem temporum Nerva Traianus, nec spem modo ac votum securitas publica,
sed ipsius voti fiduciam ac robur adsumpserit, natura tamen infirmitatis
humanae tardiora sunt remedia quam mala; et ut corpora nostra lente augescunt,
cito extinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius quam revocaveris:
subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et invisa primo desidia postremo
amatur. Quid, si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi
fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt,
pauci et, ut ita dixerim, non modo aliorum sed etiam nostri superstites sumus,
exemptis e media vita tot annis, quibus iuvenes ad senectutem, senes prope ad
ipsos exactae aetatis terminos per silentium venimus? Non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam
prioris servitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse. Hic interim
liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus
erit aut excusatus.
|