Revertentem
ab legatione legionis divus Vespasianus inter patricios adscivit; ac deinde
provinciae Aquitaniae praeposuit, splendidae inprimis dignitatis
administratione ac spe consulatus, cui destinarat. Credunt plerique militaribus
ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis iurisdictio secura et obtusior ac
plura manu agens calliditatem fori non exerceat: Agricola naturali prudentia,
quamvis inter togatos, facile iusteque agebat. Iam vero tempora curarum remissionumque divisa: ubi conventus ac
iudicia poscerent, gravis intentus, severus et saepius misericors: ubi officio
satis factum, nulla ultra potestatis persona[; tristitiam et adrogantiam et
avaritiam exuerat]. Nec illi, quod est rarissimum, aut facilitas auctoritatem aut severitas
amorem deminuit. Integritatem atque
abstinentiam in tanto viro referre iniuria virtutum fuerit. Ne famam quidem,
cui saepe etiam boni indulgent, ostentanda virtute aut per artem quaesivit;
procul ab aemulatione adversus collegas, procul a contentione adversus
procuratores, et vincere inglorium et atteri sordidum arbitrabatur. Minus
triennium in ea legatione detentus ac statim ad spem consulatus revocatus est,
comitante opinione Britanniam ei provinciam dari, nullis in hoc ipsius
sermonibus, sed quia par videbatur. Haud semper errat fama; aliquando et
eligit. Consul egregiae tum spei filiam iuveni mihi despondit ac post consulatum
collocavit, et statim Britaniae praepositus est, adiecto pontificatus
sacerdotio.
|